- CASTRA
- I.CASTRAIndiae intra Gangem oppid. Ptol. Norici urbs Antonin. Alia quoque Macedoniae inter Lychnidum et Heracliam. Idem.II.CASTRAinterdum domus seu Palatium Principis, ac comitatus, Casaubono ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 7. unde Castrenses, h. e. Aulici, eidem ad Lamprid. in Severo, c. 41. Sed Graecis quidem τὸ ςτρατόπεδον comitatus Imperatoris dictus est, item θεῖον ςτρατόπεδον, Ep. 76. et 110. Synesii, ut et in Epist. Theodosii et Valentiniani ad Synodum Ephes. τὸ εὐσεβὲς quoque ςτρατόπεδον. in Mandato eiusdem Synodi: praeterea apud Palladium in Vita Chrysostomi, etc. Latinis vero Castra unuquam eâdem notione sumpta sunt, nec Castrenses ob id dicti, quôd in castrus, h. e. in comitatu Principis versarentur, Salmasio ad Lamprid. loc. cit. Vide infra, ubi de Castrensianis et Castrensibus. Apud medii aevi Scriptores Castra urbes dictae sunt, quae Civitatis, i. e. Episeopatus ius non habuerunt: Quô sensu occurrunt in Notit. Galliae. in Maxima Sequanorum, Caestrum Ebredunense, Castrum Vindonissense, Castrum Rauracense, Castrum Argentorate, etc. Vita S. Medardi apud Surium: Noviomus, cum tunc temporu castrum, seu munitio haberetur, postmodum ipsius eiusdem gloriosi Pontisicis Medardi ordinatione, Pontificalis cathedrae honore sublimatus est, apud Car. du Fresue. Nomen autem Castrorum multis in Europa urbibus hinc factum, memorat Salmas. quod ibi loci exercitus aliquando castra locâssent. Sie cum Graeci exercitum vallô inclusum seu castra, χάρακα vocent, multis urbibus locisque Χαρακος nomen in ditum occurrit. In Phrygia urbs fuit Charax, item in Caria, in Nicomediae sinu, ad Persicum sinum, in Parthia, in Palaestina, alibi: Et Σεσώςτριος χάραξ, multis locis impositum nomen, ubi Sesostris castra fuerat mertatus, Strabo, l. 16. Vide eum Exercitat. Plinian. ad Solin. p. 1203. Fuit autem Castrametatio, apud Romanos, talis. Loci eius, qui maxime idoneus ad castrainetaudum videbatur, aptissimam partem, ad prospiciendum praesepiendumque, Imperatoris occupavit tentorium: Positô dein signô, ubi illud fixuri erant, metiebantur, circa signum spatium quadratum sic, ut omnia latera distarent a siguo pedes centum, planumque eius esset 4. actuum. Ad huius figurae semper unum aspectum unumque latus, quod visum erat aptissimum aquationibus pabulationibusque, locabantur Romanae legiones. Tentoria Tribunorum aequali inter se distabant intervallô, eousque extensa, ut toram Legionum tendentium Iatitudinem asfidue occuparent; dimensô rursus spatiô centum pedum in anteriorem patrem ab omnibus tentoriis, fecêre Legionum tabernacula: in quibus equitum peditumque locatio rentoriorum similis, adeoque quadrata fuit. Vide Polybium, l. 6. Wolfg. Lzium, l. 4. Commen. Rei publ. Rom. Lipsium, alios, prolixe et accurate modum Castrametationis Rom. describentes. Caesar lunatis Castris Thapsum, operibus communivit: Vegetius, l. 1. c. 23. triquerram et semitotundam formam nominat. Et quidem anre tempora Camilli tantum per aestatem miliriae fuêre, domi suae hiemantes: donec Veiis obsessis, primum castellis aedificatis, castrisque munitis, in hostico hiemem cum aestate continuare coepêre, Plut. in Camillo, Liv. l. 5. etc. Tentoria seu tabernacula militum ex pellibus fiebant, unde sub pellibus esse, exercitum sub pellibus retinere, et consimiles phrases, vide Val. Max. l. 2. c. 2. extr. Carolum Sigonium in Liv. l. 5. Iac. Raevardum,Variorum l. 4. c. 3. etc. Habuêre autem Castra Romanorum ut plurimum porras 4. Quarum ptima Praetoria seu Quaestoria dicta. vel Orientem Solem spectabar vel e conspectu hostium dirigebatur. Secunda, seu a tergo castrorum Decumana vocata est, e qua desertores et facinorosi educebantur. Tertia Principalis habebat nomen, e qua Principes et summi Duces, velut ex postico, si quando opus esset, opem suis laborantibus ferebant. Quarta erat post Praetoriam et Quinctana dicebatur, per quam commeatus in castra invehi et rerum utensilium copia venalis exponi solebar. Vide Alex. Neapolitanum, Genial. dier. l. 1. c. 12. Imo praeter has 4. portas, Extraor dinariam habet quoque Turnebus, Adversar. l. 30. c. 24. ex Livio, l. 40. etc. Apud Israâlitas Castra in tres erant divisa partes, quarum centrum occupabat Tabernaculum dictum Castra divinae Maiestatis: Huic proximi erant Sacerdotes ac Levitae. Tabernaculi ministerio destinati, quorum statio dicebatur Castra Levi Extimas partes, XII. tuebantur Tribus, undique iribum Levi cingentes; Horum locus dicebatur Castra Israel. Tota Castrorum figura exacte quadrata fuisse scribitur, 12. milliar, longa ac totidem lata, Uzielid. in Numer. c. 2. v. 3. Ita autem locabantur duodecim Tribus, ut ad Orientem essent Iuda, Isaschar et Zabulon: Ad Meridiem, Ruben, Simeon et Gad: ad Occidentem Ephraim, Manasse ac Beniamin: ad Boream totidem Tribus, Dan, Asser etNephthali: quae omnes certis inter se spatiis; viarum ad instar, distinguebantur, in quibus merces venum exponi, velut in civitate pacata, solebant. Distabant vero Castra Israelis omni ex parte a Tabernaculo 1. milliar. ut colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. ubi spatium inter Arcam et Populum 2000. cubitorum esse iussum est. Hinc P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. Tradunt, inquit, Hebraei, filios Israelis castrametatos fuisse in circuitu Tabernaculi, ut unum milliare interfuerit, i. e. spatium mille passunm, et hoc erat iter Sabbati. In Castris Levi, (vide supra) Orientem corum partem tuebatur Moses, Aaron et Sacerdotes: Australem obtinebant Cahathitae: Gersonitae Occiduam, et Septenttionalem Meraritae eranir sortiti. In quorum omnium medio. Taberneculum erat, Divinae locus praesentiae, Hinc in medio Israelitarum habitare dicitur Deus, Psalmô 46. v. 5. Habebant porro XII. Tribus, quatuor Vexilla primaria, (Graecis τάγματα dicta, quo alludete videtur Apostolus 1. Corinth. c. 15. c. 23.) quorum unumquodque triplici colore, coloribus gemmarum in pectoralf summi Sacerdotis, quibus Patriarcharum nomina erant inscripta, respondente, insigne fuit: habebatque unumquodque eorum peculiare emblema, cum inscriptione conveniente. Sic primo ve xillo inscripta fuisse, dicunt verba illa Numer. c. 10. v. 35.Surge Iehova, et fac, ut inimici tui dissipentu, ac. qui te odêre, a facie tua fugiant. De emblematis ita P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. ac Abenesra ibidem, Dicunt in vexillo Reuben fuisse imaginem homims: in vexillo Iehudah, imaginem leonis; in vexillo Ephraim imaginem bovis, in vexillo tandem Dan imaginem aquilae: sub quibus formis Cherubinos sibi v isos refert Ezechiel, c. 1. v. 10. Vide quoque Apocal. c. 4. v. 6. 7 Et forte eôdem vErteres respexêre, cum Euangelistis quatuor corundem animalium formas adscripsêre: Mathaeo hominem, Marco leonem, Lucae bovem, et Iohanni aquilam attribuentes, etc. Hôe modô itaque castrametabantur olim Israelitae, tum in Deserto, vib per 40. annos errârunt, rum quoties bellum ipsis cum hostibus fuit. Imo et postquam terram Canaam, devictis hostibus, quierte tenerent, urbs Regni princeps Hierosolyma eandem formam imitata est: Namque docenteMaimonide in Bethhabchirah, c. 7. sect. 11. a porta Hierusalem usque ad montem, in quo templum, Castra erant Israel: a porta montis usque ad portam Curiae, alias Nicanoris portam cognominatam, Castra Levi: reliquum tenebaut Castra divinae Maiestatis. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. c. 8. l. 6. ut et infra aliquid lemmate Templi mons; de Castra metandi vero ratione Romanis usitatâ inprimis Salmas. ad Solin. p. 671. et seqq. ubi inter alia Castra fossis circumducta, unde Fossata castrorum, Hebraeis Gad, Graecis περίφραγμα, i. e. septum: et Castrorum portas, in conspectu rigoris stellam effecisse, notat. Locum Castris idoneum hisce describit Papinius Statius, Thebaid. l. 7. 4. 441.------ ------ tutis acconunoda castrisArva notant, unde urbem etiam turresque videreSidonias: placuit sedes, fidique verceptus.Colle per excelsum patulô, quem subter apertoArva sinu, nullique aliis a montibus obstantAspectus, nec longa labor munimina durusAddidit, ipsa loco mirum Natura favebat,In vallum elatae rupes, devexaque fossisAequa et fortuitô ductae quater aggere pinnae, etc.Ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadversion. Tom. 3. p. 719. Adde leonem Philosophum et Imperatorem, Tacticorum Epilogô, Onosandrum Str ategicô, Vegetinum, l. 1. c. 22. l. 3. c. 8. etc. Diminutivum Castellum, unde incastellare verbum medii aevi, quod vide infra. Vide et Procastria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.